- TANAGRA
- TANAGRAPtol. Boeotiae nobile oppid. Graea Homero, teste Stephanô, cui Gephyra, ut et Oropus ab Aristotele dicitur. Hodie Anaioria dicitur Castaldo. Eius meminit Statius, l. 7. Theb. v. 254.Mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae.Nemo paulo humanior est, inquit vir magnus, Bochart. l. 1. Chanaan, c. 16. qui non aliquid audiverit de Tanagraeis gallis ad certamina natis. De illis ita Varro, de Re Rust. l. 3. c. 9. Sine dubio sunt pulchri, et ad certandum inter se maxime idonei. Plin. l. 10. c. 12. Quidam Galli ad bella tantum et proelia assidua nascuntur, quibus etiam patrias suas nobilitârunt Rhodum ac Tanagram. Et Pausan. in Boeoticis, ubi de Tanagra: Ε῎ςι δὲ καὶ γένη δύο ἐνταῦθὰ ἀλεκτρυόνων, ὅι τε μάχιμοι, καὶ οἱ κόςςυφοι καλούμενοι, Sunt ibi gallorum genera duo, pugnaces, et qui merulae vocantur. Columella, l. 8. c. 2. Tanagrici plerumque Rhodiis ac Medicis amplitudine pares. Idem, Deliaci, quoniam procera corpora et ammos ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagricum genus et Phodium probabant. Unde est, quod proverbio iactabant veteres: Α᾿λεκτρύονα ἀθλη τὴν Ταναγραῖον, Gallum pugilem Tanagraeum. Hi galli Colaephryges dicti sunt, a monte cognomine prope Tanagram, in quo alebantur. Hesych. Κοιλόφρυξ, Ταναγραῖος ἀλεκτρυὼν καὶ ὄρος Βοιωτίας. Unde Bochartus, loc. cit. nomen Phoenicium esse suspicatur. Gallus enim Syris est tarnegal. Graeci autem L. finali reiectô, ut in Α᾿ννίβα et Α᾿σδρούβα, ex Tarnega unius literae traiectione Tanagram fecêre. Ita ut urbs Tanagra sit urbs galli, i. e. gallorum. Ad hanc aliquando Cetô ingenti delatô, Cetus Tanagraeus in Proverb. abiit, apud Athen. l. 22. de obeso etc. Nic. Lloydius. Vide ubi de Alectryomachia seu Gallorum gallinaceor pugna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.